Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld

Berlin GStAPK, I. HA Rep. 10 Nr. B 2 Fasz. F, fol. 82r–85v (Kopie); ÜS fol. 82r: Extractum litterarum electoris Brandenburgensis ad legatum regis Galliae; AV fol. 82r: Die Lunae post Quasimodogenitj 1541 Ratisponae; DV v. a. Hd. fol. 85v: Der frantzosischen bothschaft gegeben antwort.

Audivimus heri dominationis vestrae orationem nomine regiae dignitatis Gallicae gentis habitam et intelleximus ex ea vestram dominationem a dicta regia dignitate ad comitia caesarea Ratisbonae hoc tempore indicta cum generalibus mandatis ad sacri Romani imperii electores et principes, qui tum adessent, invisendos et verbis regiae dignitatis salutandos missam esse. Quia vero vestra dominatio annis ab hinc plus minus novem, nempe in comitiis Ratisbonensibus proxime habitis ab illustrissimo principe Joachimo, marchione Brandenburgensi, electore, foelicis memoriae, patre nostro carissimo, multa beneficia acceperit, ita ut perpetuo grata sit dominationi vestrae virtutum suarum recordatio, committere nec potuisse nec voluisse, quin statim, ubi inaudierat de adventu nostro in hanc urbem regiae dignitati hoc ipsum indicaverit et primo quoque tempore datura grati animi erga domum Brandenburgensem eximiam significationem nos conveniret, salutaret atque exponeret regiae dignitatis pro ratione generalis illius mandati expromptam erga nos voluntatem. Eam orationem, mentem et animum erga nos, quod ad dominationis vestrae personam attinet, cum summa voluntate atque gratia accipimus non defuturi vestrae dominationi, si quid praeterea velit ad nos referre, neque digna atque iusta responsione neque ullo officio. Et quia a vestra dominatione animadvertimus fore ut proximis hisce diebus quispiam ex comitibus vestrae dominationis ad regiam dignitatem Gallicae gentis mittendus sit, noluimus (siquidem res ipsa hoc flagitare et maxime postulare videtur) occasionem semel datam negligere. Itaque significamus vestrae dominationi accidisse ante annos aliquot, quod quidam bibliopola in aulam atque sedem nostram non nomine regiae dignitatis, sed alterius cuiusdam, qui se regiae dignitatis oratorem profitebatur, scriptum quoddam attulerit, in quo extabant dura convitia et acerba scommata, quibus Carolus V., serenissimus atque invictissimus Romanorum imperator, dominus noster clementissimus, miris atque indignis modis deformabatur, quod nos pro eo ac debebamus aegre molesteque tulimus. Addebat et hoc quod haberet in mandatis, ut scripta eiusdem argumenti ad reliquos ordines sacri Romani imperii perferre et publicare deberet. Cum autem eodem fere tempore et de publico iure et de finibus regundis [sic!] inter caesaream maiestatem et regiam dignitatem armis disceptaretur, praeterea etiam dictus orator, ne quid tale ab eo fieret, a regia maiestate admonitus esset, qui in hoc publicum edictum aperte ediderat, atque nos mandatum haberemus, si aliquid eiusmodi ad nos deferretur, quid nos sequi oporteat, conclusimus (nam, nisi fidem datam imperatori domino et capiti nostro fallere vellemus, faciendum fuit) dictum bibliopolam in liberam custodiam. Et sunt inventi apud illum libelli excusi, in quibus caesareae maiestatis authoritas, virtus et gloria iterum indignis modis erat deformata. Debebat enim eosdem libellos in vulgus spargere et passim opera typographorum, ut excudantur et in multa milia transfundantur, sedulo procurare. Quapropter etiam magis moti sumus in eum durius aliquanto quam antea animadvertere, ut intelligeret primum, quod nos pro data fide caesareae maiestati deberemus.

Deinde quanto sceleri ac turpitudini se ipsum adstrinxerit, quam rem nemo bonus, nemo fidus imperio Romano carpere potest. Sed contra haec omnia misit scriptum regia dignitas ad carissimum dominum atque patruum nostrum, cardinalem atque episcopum Moguntinensem, in quo nos et nostri iniuste accusantur et indigne praeter meritum nostrum de existimatione et fide nostra plurimum detrahitur. Taceo, quod illustrissimus princeps Joachimus, marchio Brandenburgensis, elector, dominus et pater noster carissimus, nihil omisit, quod videri possit ad rem et dignitatem regiae dignitatis aliquo modo pertinere. Proinde debebat regia dignitas maxime hoc genere scripti se continere neque innocentes aliqua iniuria aspergere, siquidem nullam iustam causam hoc faciendi unquam habuit neque porro est habitura. Quod si hoc, quod dictum est, non factum esset et regia dignitas non dissentiret a caesarea maiestate Romani imperii, qui magistratus a Deo optimo maximo nobis constitutus est, tum nos non recusaremus adesse regiae dignitati in omni genere officiorum. Haec voluimus pro causae quam gerimus dignitate atque necessitate vestrae dominationi significare, ut regiae dignitati haec omnia innotescant. Nam, quod ad vestrae dominationis personam attinet, non deerimus vestrae dominationi, si quid poterimus, cum summa gratia atque voluntate.