Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XI. Band. Der Reichstag zu Regensburg 1541 bearbeitet von Albrecht P. Luttenberger, für den Druck vorbereitet von Christiane Neerfeld

Wien HHStA, Belgien PA 31/4, fol. 307r–307v (Ausf.); DV: Receu ce 15. d’aoust, Bruxelles.

Negocium quod communicatione nostra utcumque promotum hac in dieta utriusque opera credo perfectum, quare non solum ego, verum et illustrissimus Hessorum princeps tuae dignitati gratias agit et quas decet suo tempore repensurus. Ego interea cum vel coram fuero vel absens meis scriptis, negotii seriem latius dignitati tuae exponam. Illud autem certo teneas nos effecisse, quod multis nedum terrorem incussit, verum etiam in subditam obedientiam revocavit. Gallorum regi haud placet nostra tractatio et temporis successu Diis faventibus minus placebit. Quae in hac dieta Caesaris procerumque fuerit actio, scripta, quae tuam dignitatem minime fugiunt, commonstrant. Imperator ita se gessit, ut quamvis primitus utraque pars suae maiestatis actionibus non admodum fuerit contenta, tamen tandem summam laudem suae maiestati asscripsent [sic!]. Ego curiam imperatoris aliquandiu sequiturus sum et de iis, quae occurrunt, nostrum negotium attingentia dignitati tuae certiorem reddam. Quibus praecor me dignitati tuae quam plurimum recommendatum esse. Ratisponae, secunda Augusti.